monumenta.ch > Beda Venerabilis > 64 > bsbClm6224.250 > csg48.108 > sectio 18 > bsbClm6329.179 > sectio 17 > uwbM.p.th.f.69.122 > 6 > bsbClm6329.160 > uwbM.p.th.f.12.72 > sectio 35 > uwbM.p.th.q.1a.218 > sectio 68 > sectio 5 > csg51.198 > sectio > bnf10439.68 v > sectio 21 > csg75.840 > 5
Beda, De Arte Metrica, IV De primis syllabis. <<<     >>> VI De ultimis syllabis nominum, pronominum, et participiorum.

V De mediis syllabis. MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT AUSBLENDEN

1 Medias syllabas tribus modis cognoscimus, positione, diphthongo, et accentu; sed de positione et diphthongis, supra tractavimus. Accentus autem quasi adcantus dictus, quod ad cantilenam vocis nos faciat agnoscere syllabas: qui vocis accentus duo sunt, ad ea quae [Paris., tractamus.] tractavimus necessarii, correptus et productus.
2 Correptus est, quoties sine ulla mora vocis medias syllabas enuntiamus, ut moenia, tabula. Productus est, quoties medias syllabas cum aliqua mora vocis exprimimus, ut fortuna, natura. Sciendum tamen est, quia illa quae in verbis i correpta proferuntur, cum in medium venerint, et ipsum i in e mutaverint, ut legis, lege, legere, ubique breviantur, excepto tamen cum a tribus excipiuntur consonantibus, b, m et t, ut legebam, legemus, legetur; caetera melius accentibus colliguntur, quia accentus in trisyllabis et tetrasyllabis, et deinceps, ita considerandus est, ut si quaeratur imicissimorum quibus syllabis constet, ediscimus primam brevem exemplo, ut: Nimium dilexit amicum; secundam longam accentu invenimus, tertiam longam positione, quartam brevem accentu, quia cum dicimus amicissimus, penultimam cum brevi accentu invenimus, quintam accentu longam; ultimam vero qualis sit, per singulas partes orationis monstrabimus in [Paris., ratione.] oratione subiecta.